monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24 > sectio 28 > sectio 769 > sectio 4 > 116 > sectio 49 > bsbClm6224.164 > sectio 292 > bnf10439.47 r > sectio 93 > sectio 18 > sectio 803 > sectio 34 > csg42.42 > sectio 7 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 2
'Petis, vel potius fiducia caritatis iubes, ut in Scripturarum campo sine nostro invicem dolore ludamus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo agere mallem. Quod si hoc verbum tibi propter facilitatem ponere placuit, ego fateor maius aliquid ex peto a benignitate virium tuarum, prudentiaque tam docta, et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia; haec tibi non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu Sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus, non tanquam ludentem in campo Scripturarum, sed in montibus anhelantem adiuves. Si autem propter hilaritatem, quam esse inter carissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, ludamus: sive illud apertum et planum sit, unde colloquimur, sive arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi valeamus: ut cum forte aliquid nos movet, quod nobis, et si non cautius attendentibus, certe tardius intelligentibus non probatum est: et quid nobis videatur contra conamur asserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis iactantiae, quasi nostro nomini famam, viros illustres accusando quaeramus. Si autem aliquid asperum refellendi necessitate depromptum fuerit, quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, ne litum melle gladium stringere videamur . Nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc vitium, vel vitii suspicionem caveamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut quidquid dixerit, necesse sit approbare; nec quaerendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari.'